monumenta.ch > Ambrosius > 82 > 79 > sectio 2 > 36 > sectio 181 > sectio 302 > sectio 25 > bnf6331.101 > bnf5129.116 > sectio 2 > bnf2607.96 > sectio 344 > bnf2607.139 > sectio 13 > bnf7900.50 > 25 > bnf10439.94 r > bnf12590.122 > 89
Ambrosius, De Tobia, § 88 <<<     >>> § 90

Ambrosius, De Tobia, § 89

1 decipiunt defaeneratos, obligant fideiussores.
2 sed non Tobias pignus quaesiuit aut fideiussorem poposcit.
3 currendum est igitur, ut fideiussorem requiras, ut eum tuis nominibus obstringas.
4 ecce paratur alter inimicus.
5 nam cum tu non habueris unde debitum soluas, ille pro te tenebitur.
6 inuenieris in eo circumuentor et fallas, qui amicum deceperis.
7 ille nudabitur, ille pro te in uincla ducetur, illum grauiorem exactorem creditore patieris, qui alleget: 'stimula ciuem tuum, quem apopondisti'.
8 ita fiet, ut ipse quoque esse incipias ingratus et praetereas illud quod scriptum est: gratiam repromissoris ne obliuiscaris; dedit enim pro te animam bonam.
9 necesse est dicas: (quis enim te quaerebat fidem dicere? nam nisi tu fidem dixisses, ego non accepissem pecuniam.
10 adulteram accepi pecuniam, aes auro admixtum mihi dedit: utinam te non optulisses! fortasse te creditor subornauit uel tu illum).
Ambrosius HOME

bnf1732.289